# 13 ΒΆ Sed an vnus confessor possit mutare poenitentiam iniunctam ab alio confessore ? Respondeo quod si poenitentia fuit irrationabilis poenitens non tenetur eam implere, nec habet opus commutatione . Si autem poenitentia erat rationabilis, sed fit dura poenitenti non potest commutari nisi a superiori . Quia par in parem non habet potestatem . Et ita intelligo decretum Vrbani papae de poenitentia. dis. 6. capit. vltimo, placuit vt deinceps nulli sacerdoti liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine eius consensu cui prius se commissit , nisi pro ignorantia illius cui poenitens confessus est.