¶ Sed an vnus cōfessor possit mutare poẽitẽtiā iniũctā ab alio cōfessore ? Respōd. ꝙ si poenitẽtia fuit irrationabilis poenitẽs nō tenetur eā implere, nec habet opus cōmutatione . Si autẽ poenitẽtia erat rationabilis, sed fit dura poenitẽti nō pōt cōmutari nisi à superiori Quia par in parẽ non habet potestatẽ Et ita intelligo decretum Vrbani papę de poenitentia. dis. 6. capit. vltimo, placuit vt deinceps nulli sacerdoti liceat quẽlibet cōmissum alteri sacerdoti ad poenitentiā suscipere, sine eius cōsensu cui priꝰ se cōmissit , nisi ꝓ ignorātia illius cui poenitẽs confessus est.