ΒΆ Sacerdotes legales non habebant claues. Quia illius sacerdotij potestas non se extendebat ad coelestia , sed ad coelestium figuras. Et in hoc praefertur sacerdotium Christi legali sacerdotio per hoc quod Christus assistens pontifex futurorum bonorum, ad tabernaculum coeleste introducebat &c. Illi ergo sacerdotes non habuerunt claues, sed in eis clauium figura praecessit. Christus autem habuit clauem auctoritatiue inquantum Deus, excellentiae inquantum homo: habuit enim potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum . Soli vero sacerdotes ordinati ab ecclesia habent claues ordinis, & potestatem absoluendi a peccatis in foro poenitentiae. Haec conclusio habetur in concil. Florenti . Etiam in materia de ordine latius ostendimus contra haereticos. Clauem autem iurisdictionis quae non directe se extendit ad ipsum coelum, sed mediante militante ecclesia non sacerdotes habere possunt: vt Archidia. & electi. Lege quartum argumentum . d. Tho. in additioni. ad tertiam partem . q. 19. a. 3. Vnde nota quod foeminae nullam potestatem spiritualem habent . Vnde de legibus, & praeceptis earum debet iudicari id quod de legibus matris familias in domestica gubernatione. Nam si materia est grauis & praeceptum necessarium ad conseruationem boni communis , obligabit praeceptum Abbatissae ad peccatum mortale. Sin autem materia non est grauis quanuis ipsa velit obligare ad mortale, lex eius & praeceptum non obligat ad mortale. Verum est quod cum ex voto obedientiae monachae teneantur suae superiori obedire, forsitan cum exigeret obedientiam a subditis, etiam in re non admodum graui, si subditae violant obedientiam, votum suum videntur infringere. Sed hoc mihi certum non est. Illud vero primo loco diffinitum est mihi certissimum . Vnde perperam monachas instituunt , qui absolute docent praecepta suarum superiorum non obligare eas ad peccatum mortale. Quemadmodum si quis doceret leges principum foeminarum nullas ad mortale obligare. Sed verum est non habere potestatem obligandi in ordine ad finem supernaturalem , hoc enim pertinet ad vsum clauium.