¶ Sacerdotes legales nō habebāt claues. Quia illius sacerdotij potestas nō se extendebat ad cęlestia , sed ad cęlestium figuras. Et in hoc pręfertur sacerdotium Christi legali sacerdotio per hoc ꝙ Christus assistens pontifex futurorũ bonorum, ad tabernaculum coeleste introducebat &c. Illi ergo sacerdotes non habuerunt claues, sed in eis clauiũ figura præcessit. Christus autẽ habuit clauem auctoritatiuè inquā tũ Deus, excellentię inquantũ homo: habuit em̃ potestatẽ aperiendi, & claudẽdi regnum coelorũ . Soli verò sacerdotes ordinati ab ecclesia habent claues ordinis, & potestatem absoluendi a peccatis in foro poenitentiæ. Hęc cō clusio habetur in concil. Florẽti . Etiā in materia de ordine latius ostẽdimus contra hæreticos. Clauem aũt iurisdictionis quę non directè se extendit ad ipsum coelum, sed mediantè militante ecclesia non sacerdotes habere possunt: vt Archidia. & electi. Lege quartũ argumentũ . d. Tho. in additioni. ad tertiā partẽ . q. 19. a. 3. Vndè nota ꝙ foeminę nullā potestatẽ spũalem habent Vndè de legibus, & pręceptis earum debet iudicari id quod de legibus matris familias in domestica gubernatione. Nā si materia est grauis & pręceptũ necessariũ ad conseruationem boni cōmunis , obligabit præceptum Abbatissæ ad peccatum mortale. Sin autẽ materia non est grauis quanuis ipsa velit obligare ad mortale, lex eius & præceptum non obligat ad mortale. Verũ est ꝙ cũ ex voto obedientię monachæ teneantur suæ superiori obedire, forsitā cũ exigeret obedientiā à subditis, etiam in re non admodũ graui, si subditæ violant obedientiam, votum suũ videntur infringere. Sed hoc mihi certum non est. Illud verò primo loco diffinitum est mihi certissimũ . Vndè perperam monachas instituũt , qui absolutè docent præcepta suarum superiorum non obligare eas ad peccatum mortale. Quemadmodum si quis doceret leges principum foeminarũ nullas ad mortale obligare. Sed verũ est non habere potestatem obligandi in ordine ad finem supernaturalẽ , hoc enim pertinet ad vsum clauium.