¶ Mali sacerdotes vsum habẽt clauiũ , iniquitas enim ministri non tollit liberalitatem dñi , sed sacerdos est solũ minister, ergo non pōt sua malitia donum à Deo transmissum per eũ nobis aufferre. Pretereà, nullus pōt scire de alio, an sit in statu salutis, si ergo nullus possit vti clauibus in absoluẽdo ni si existẽs in gr̃a , nullus se sciret absolutũ , quod est incōueniens . Hæresis fuit Vuicleph condẽnata in cōcil . Cōstāt . sessione. 8. &. 15. ꝙ mali sacerdotes priuant̃ iurisdictione, quę etiā manifesto ecclesiæ vsu condẽnatur . Sed contra videtur id quod habetur. 24. q. 1. ca. audiuimus &. 1. q. 1. ca. etiā corde: sed loquitur de diuiso ab ecclesia, vt patet legenti. Est etiā argumentũ ca. remissio nem. 1. q. 1. & de cōsecra . d. 4. cap. quomodo ex Augusti. sed loquitur de sanctis, vel bonis catholicis, vel de publicis peccatoribus qui non tolerantur.