# 15 ΒΆ Mali sacerdotes vsum habent clauium , iniquitas enim ministri non tollit liberalitatem domini , sed sacerdos est solum minister, ergo non potest sua malitia donum a Deo transmissum per eum nobis aufferre. Preterea, nullus potest scire de alio, an sit in statu salutis, si ergo nullus possit vti clauibus in absoluendo ni si existens in gratia , nullus se sciret absolutum , quod est inconueniens . Haeresis fuit Vuicleph condemnata in concil . Constant . sessione. 8. &. 15. quod mali sacerdotes priuantur iurisdictione, quae etiam manifesto ecclesiae vsu condemnatur . Sed contra videtur id quod habetur. 24. q. 1. ca. audiuimus &. 1. q. 1. ca. etiam corde: sed loquitur de diuiso ab ecclesia, vt patet legenti. Est etiam argumentum ca. remissio nem. 1. q. 1. & de consecra . d. 4. cap. quomodo ex Augusti. sed loquitur de sanctis, vel bonis catholicis, vel de publicis peccatoribus qui non tolerantur.