# 16 ΒΆ Scismatici, haeretici excommunicati , degradati vsum clauium non habent, quia priuantur subditis, in quos potestatem quam habent exerceant. Sicut nec possent consecrare non habentes panem, nec baptizare si non habeant aquam. Illi ergo qui priuati sunt non possunt vsum clauium habere. Sed nota quod in concil . Constant . statutum est, non teneri fideles vitare excommunicatos , nisi sint nominatim excommunicati, vel manifesti percussores clericorum. Vnde fit vt non omnes excommunicati & suspensi priuati sint iurisdictione, illi videlicet qui tolerantur, & quos euitare non debent. Tempore autem divi Thomae nondum id fuerat constitutum . Peccant tamen illi administrantes sacramenta : quia concilium dicit hanc relaxationem in nullo excommunicatorum debere suffragari. Hoc tamen intellige cum grano salis, peccat enim si est in mora petendae absolutionis. Item quando licite potest se excusare ab administratione sacramentorum. At quando tenetur administrare sacramenta petenti, non peccat administrando: alias esset perplexus.