¶ Scismatici, hæretici excōmunicati , degradati vsum clauium non habent, quia priuantur subditis, in quos potestatem quam habent exerceant. Sicut nec possent consecrare non habentes panem, nec baptizare si non habeant aquam. Illi ergo qui priuati snnt non possunt vsum clauiũ habere. Sed nota ꝙ in cōcil . Cōstant . statutũ est, nō teneri fideles vitare excōicatos , nisi sint nominatim excommunicati, vel manifesti percussores clericorum. Vndè fit vt non omnes excommunicati & suspensi priuati sint iurisdictione, illi videlicet qui tolerantur, & quos euitare non debent. Tempore autẽ d. Tho nondum id fuerat constitutũ . Peccāt tamen illi administrantes sacramẽta : quia concilium dicit hāc relaxationẽ in nullo excōicatorum debere suffragari. Hoc tamen intellige cum grano salis, peccat enim si est in mora petendæ absolutionis. Item qñ licitè potest se excusare ab administratione sacramentorum. At qñ tenetur administrare sacramenta petenti, non peccat administrando: aliâs esset perplexus.