¶ SED nunquid in mortis articulo huiusmodi poterunt absoluere? Divus Tho. hic in additionibus. q. 19. art. 6. nullum casu excipit. Sed supra. q. 8. generaliter dixit in articulo mortis quemlibet sacerdotem absoluere posse. Sed. 3. p. q. 82 a. 7. secundum quod solus baptismus permittitur esse ratus haereticis & scismaticis in articulo necessitatis. In nullo autem casu possunt consecrare, vel aliud sacramentum conferre. Et idem hac. q. ar. 5. 3. Et est communis opinio. Sed Palude. d. 25. q. 1. circa finem tenet, quod in arti culo mortis licitum est ab haeretico recipere poenitentiam: quia est sacramentum necessitatis, sicut baptismus. Idem Siluester verbo confessor. 1. §. vltimo. Et Maio. d. 17. Et Glo. de sponsa . ca. 11. Et re vera, de excommunicatis catholicis non dubito quin in articulo mortis possint sacramentum poenitentiae ministrare. Non enim video causam quare fideles in articulo mortis praesente sacerdote catholico priuentur sacramento necessario ex iure diuino. Nec esset minus intolerabile prohibere absolutionem in art. mortis quam reseruare casus: praesertim cum communiter homines habeant attritionem . Item licet recipere baptismum, ergo absolutionem: quia vtrumque est in diuino praecepto, & sacramentum necessitatis. Item cap. quod non est de regulis iuris dicitur quod necessitas non habet legem. Et idem mihi probabile est de haeretico, a quo periculum non timetur, & qui non errat in articulo sacramenti poenitentiae, praesertim si de iu re diuino quilibet sacerdos habeat auctoritatem in articulo mortis . Non valet quod a fferri solet in contrarium de Hermegil. ex. 24. q. 1. c. vltimo, tum quia ibi loquitur de communione quae non est sacramentum necessitatis, tum quia id fecit ne faueret . Arriano episcopo : quem pater ob id destinarat. ¶ Sacerdos autem non potest vti claue in quemlibet, sed in eos tamen qui ei in sortem venerint: nisi in necessitatis articulo vbi nemini sacramenta sunt deneganda. Hanc opinionem . d. Tho. probabiliorem facit Martinus. 5. qui in concilio Constant. circa finem , inter reliquas interrogationes ponit hanc, vtrum credat auctoritatem iurisdictionis papae, & episcopi esse maiorem in soluendo, ligandoque , auctoritate simplicis sacerdotis, etiam habentis curam animarum . Proprius vero sacerdos in aliquibus casibus non debet absoluere sibi subditum, sed remittere ad superiorem. Primus quando est solennis poenitentia imponenda quia eius proprius minister est episcopus . Sed iam haec poenitentia recessit ab vsu. Secundus de excommunicatis , quando inferior sacerdos non potest absoluere.