¶ SED nũquid in mortis articulo huiusmodi poterunt absoluere? D. Tho. hic in additionibus. q. 19. art. 6. nullum casu excipit. Sed supra. q. 8. generalitèr dixit in articulo mortis quẽlibet sacerdotem absoluere posse. Sed. 3. p. q. 82 a. 7. secundũ ꝙ solus baptismus permittitur esse ratus hæreticis & scismaticis in arti. necessitatis. In nullo autẽ casu possunt consecrare, vel aliud sacramentum conferre. Et idem hac. q. ar. 5. 3. Et est cōmunis opinio. Sed Palude. d. 25. q. 1. circa finẽ tenet, ꝙ in arti culo mortis licitum est ab hęretico recipere poenitentiam: quia est sacramẽ mentum necessitatis, sicut baptismus. Idem Siluester verbo confessor. 1. §. vltimo. Et Maio. d. 17. Et Glo. de spō sa . ca. 11. Et re vera, de excōicatis catholicis nō dubito quin in arti. mortis possint sacramentum poenitentiæ ministrare. Non enim video causam quare fideles in arti. mortis pręsente sacerdote catholico priuentur sacramento necessario ex iure diuino. Nec esset minus intolerabile prohibere absolutionem in art. mortis quā reseruare casus: præsertim cũ cōmuniter homines habeant attritionẽ . Itẽ licet recipere baptismum, ergo absolutionem: quia vtrum est in diuino præcepto, & sacramentum necessitatis. Itẽ cap. quod nō est de regulis iuris dr̃ ꝙ necessitas non habet legem. Et idẽ mihi probabile est de hæretico, à quo periculum nō timetur, & qui nō errat in articulo sa cramẽti poenitentiæ, præsertim si de iu re diuino quilibet sacerdos habeat a uctoritatẽ in art. mor . Nō valet quod a fferri solet in cōtrariũ de Hermegil. ex. 24. q. 1. c. vltimo, tũ quia ibi loquit̃ de cōmunione quæ nō est sacramẽtũ necessitatis, tũ quia id fecit ne faueret Arriano ep̃o : qm̃ pr̃ ob id destinarat. ¶ Sacerdos autem non potest vti claue in quemlibet, sed in eos tm̃ qui ei in sortem venerint: nisi in necessitatis articulo vbi nemini sacramenta sunt deneganda. Hāc opinionẽ . d. Tho. ꝓ babiliorẽ facit Martinus. 5. qui in cōcilio Constant. circa finẽ , inter reliquas interrogationes ponit hanc, vtrũ credat auctoritatẽ iurisdictionis papæ, & ep̃i esse maiorem in soluendo, ligādoque , auctoritate simplicis sacerdotis, etiā habẽtis curam aĩarum . Proprius verò sacerdos in aliquibus casibus nō debet absoluere sibi subditum, sed remittere ad superiorem. Primus quandò est solennis poenitentia imponẽda quia eius proprius minister est ep̃us . Sed iā hęc poenitentia recessit ab vsu. Secundus de excōmunicatis , qñ inferior sacerdos non potest absoluere.