Tertius quando inuenit irregularitatem contractam , pro cuius dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiarijs. Quintus quando est consuetudo in aliquo episcopatu quod enormia crimina ad terrorem seruantur episcopo . Et nota solutionem ad primum in additioni. q. 20. a. 2. in qua dicit, quod sacerdos non debet audire confessionem mulieris cum qua peccauerit, sed debet ad alium mittere, nec illa debet ei confiteri, sed petere licentiam ad alium eundi, vel ad superiorem recurrere. Si ille licentiam denegaret, tum propter periculum, tum quia est minor verecundia, si tamen absolueret, absoluta esset. Et quod Augusti. dicit nullus officio sacerdotis vti debet nisi immunis ab illis sit quae in alijs iudicat. Dicit tamen divus Tho. intelligendum secundum congruitatem & non secundum necessitatem sacramenti . Et haec de clauibus dicta sufficiant.