Tertius qñ inuenit irregularitatẽ cō tractā , pro cuius dispensatione debet ad superiorẽ remittere. Quartus de incendiarijs. Quintus qñ est cōsuetudo in aliquo ep̃atu ꝙ enormia crimina ad terrorẽ seruātur ep̃o . Et nota solutionẽ ad primũ in additioni. q. 20. a. 2. in qua dicit, ꝙ sacerdos non debet audire cōfessionem mulieris cũ qua peccauerit, sed debet ad alium mittere, nec illa debet ei confiteri, sed petere licentiam ad alium eundi, vel ad superiorem recurrere. Si ille licentiam denegaret, tum propter periculum, tum quia est minor verecundia, si tamen absolueret, absoluta esset. Et quod Augusti. dicit nullus officio sacerdotis vti debet nisi immunis ab illis sit quæ in alijs iudicat. Dicit tñ d. Tho. intelligẽ dum secundũ congruitatem & non secundũ necessitatem sacramẽti . Et hæc de clauibus dicta sufficiant.