¶ HANC autem clauium potestatẽ apostolis contulit Christus, vt expressè determinatur in capit. firmitèr de summa Trinita. & fide catho. Quādo autem fuerit apostolis collata. Armachanus absurdè errans li. 11. de quęstionibus Armenorum ca. 14. &. 15. contra omnium doctorum sententiam dicit ꝙ Marci. 3. cũ dñs duodecim apostolos elegit. Sed patet hoc esse falsum, quia Matthæi. 16. pro magno vni promisit Petro dicens, dabo tibi claues regni coelorum, nō ergo anteà habebat aut nihil promisit. Item antequā ipse eis consecrasset, sacramentum cōstituisset , potestatem dedisset consecrandi, ac si Cęsar constitueret regem aliquem super regno non constituto. Dico ergo quòd in coena (Matthæi. 26.) cōtulit totam potestatem ordinis. Potestatem autem iurisdictionis in foro interiori Ioann. 20. accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Potestatem autem iurisdictionis in foro exteriori Matthæi 18. quæcũque alligaueritis super terrā &c. Nec inconuenit quòd apostolis Christus potestatem excellentiæ habens, apostolicam potestatem consumatam & perfectam contulerit. Vndè & ecclesia nunc temporis iurisdictionẽ in foro exteriori dat etiam nō sacerdotibus, & potestatẽ ordinis dat ijs quibus nondum contulit potestatẽ iurisdictionis. Et nota ꝙ illa potestas data in foro exteriori Matthæi. 18. ibi enim fundant scholastici auctoritatẽ excōmunicādi . Et Hierony. ibidẽ , & Augusti. lib. 1. contra aduersariũ legis & prophetarum capite. 17.