# [2] ΒΆ HANC autem clauium potestatem apostolis contulit Christus, vt expresse determinatur in capit. firmiter de summa Trinita. & fide catho. Quando autem fuerit apostolis collata. Armachanus absurde errans li. 11. de quaestionibus Armenorum ca. 14. &. 15. contra omnium doctorum sententiam dicit quod Marci. 3. cum dominus duodecim apostolos elegit. Sed patet hoc esse falsum, quia Matthaei. 16. pro magno vni promisit Petro dicens, dabo tibi claues regni coelorum, non ergo antea habebat aut nihil promisit. Item antequam ipse eis consecrasset, sacramentumque constituisset , potestatem dedisset consecrandi, ac si Caesar constitueret regem aliquem super regno non constituto. Dico ergo quod in coena (Matthaei. 26.) contulit totam potestatem ordinis. Potestatem autem iurisdictionis in foro interiori Ioann. 20. accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Potestatem autem iurisdictionis in foro exteriori Matthaei 18. quaecumque alligaueritis super terram &c. Nec inconuenit quod apostolis Christus potestatem excellentiae habens, apostolicam potestatem consumatam & perfectam contulerit. Vnde & ecclesia nunc temporis iurisdictionem in foro exteriori dat etiam non sacerdotibus, & potestatem ordinis dat ijs quibus nondum contulit potestatem iurisdictionis. Et nota quod illa potestas data in foro exteriori Matthaei. 18. ibi enim fundant scholastici auctoritatem excommunicandi . Et Hierony. ibidem , & Augusti. lib. 1. contra aduersarium legis & prophetarum capite. 17.