ΒΆ ADVertendum inquam quod haec potestas excommunicandi potest dici clauis regni coelorum, si regnum coelorum capiatur pro ecclesia militante Augusti. loco citato, & super Ioan . tracta. 50. & habetur. 24. q. 1. capi. quodcunque. Si autem regnum coelorum capiatur pro ecclesia triumphante, potest dici clauis indirecte & secundario . Nam quatenus excommunicatio excludit a sacramentis quibus regnum coelorum aperitur, potest dici quod claudit regnum coelorum . Quatenus vero absolutio ab excommunicatione admittit ad sacramenta, ex consequenti regnum coelorum aperit.