¶ ADVertẽdum inquam quòd hæc potestas excommunicandi potest dici clauis regni coelorum, si regnum coelorum capiatur pro ecclesia militante Augusti. loco citato, & super Ioā . tracta. 50. & habetur. 24. q. 1. capi. quodcunque. Si autem regnũ coelorum capiatur pro ecclesia triumphante, pōt dici clauis indirectè & secũdario . Nā quatenus excōmunicatio excludit à sacramentis quibus regnum coelorum aperitur, pōt dici ꝙ claudit regnũ coelorũ . Quatenꝰ verò absolutio ab excōicatione admittit ad sacramenta, ex cō sequenti regnum coelorum aperit.