¶ SED vtrum omnes apostoli habuerint claues? Et videtur quod non. Quia Matth. 16. soli Petro sunt promissae. Respondetur cum Caieta. lib. de primatu romanae ecclesiae. capi 5. &. 6. quód sine dubio omnes apostoli a Christo & non a Petro susceperunt claues. Patet in ca. firmiter de summa Trinitate & fide catholica. Etiam habetur in cap. loquitur. 24. q. 1. & ex Hiero. lib. 1. contra Iouinianum. Petro autem collatae sunt claues, Ioan . 21. ibi pasce oues meas . Eadem enim potestas requiritur ad pascendas oues christi & ad apariendum , vel claudendum regnum coelorum . Nam quando Christus viuus erat & praesens non egebat vicario, consentaneum est ergo vt post resurrectionem eum instituerit: & non videtur vbi nam hoc fecerit nisi Ioan . vltimo.