¶ SED vtrum oẽs apostoli habuerint claues? Et videtur ꝙ non. Quia Matth. 16. soli Petro sunt promissæ. Respondetur cũ Caieta. lib. de primatu romanæ ecclesiæ. capi 5. &. 6. quód sine dubio omnes apostoli à Christo & non â Petro susceperunt claues. Patet in ca. firmitèr de summa Trinitate & fide catholica. Etiam habetur in cap. loquitur. 24. q. 1. & ex Hiero. lib. 1. contra Iouinianum. Petro autem collatæ sunt claues, Ioā . 21. ibi pasce oues meas Eadẽ em̃ potestas requiritur ad pascẽ das oues Xp̃i & ad apariẽdũ , vel claudendũ regnũ coelorũ . Nā qñ Christus viuus erat & pręsens non egebat vicario, consentaneum est ergo vt post resurrectionẽ eũ instituerit: & non videtur vbi nā hoc fecerit nisi Ioā . vltimo.