¶ Dico praeterea , quod sicut peculiariter claues Petro commissae sunt Matthaei . 16 sic Ioan. vlti. aliqua peculiaris potestas data est Petro praeter caeteros : potestas enim Petri in duobus maxime excessit potestatem aliorum apostolorum. Primum, quia Petri potestas etiam se extendit supra ipsos apostolos. Nam vt arguit Innocent. de maioritate & obedientia. ca. 6. qui dixit pasce oues meas non distinguens inter has oues & alias, alienum a suo demonstrat ouili, qui Petrum pastorem non recognosceret. Quo eodem argumento, vtitur Boni facius octauus in extrauaganti , unam sanctam. Secundo excellebat in hoc quod potestas Petri erat ordinaria in vniuersum orbem , aliorum vero apostolorum erat extaordinaria, ex priuilegio peculiari . Vnde factum est vt successores Petri seccesserint in vniuersa potestate respectu omnium ouium Christi. Successores veró apostolorum successerunt apostolis in potestate extraordinaria. Imo crediderim omnem potestatem episcoporum qui sunt apostolorum successores a Petro & successoribus romanis pontificibus esse deriuatam : ita quod successor Petri est immediatus vicarius Christi , & a Christo accepit potestatem : vt diffinitur in concil . Florenti . & in concil . Costantien . sessione . 8. Sed successores apostolorum nec susceperunt potestatem ab ipsis apostolis nec a Christo immediate, sed mediate a romano pontifice. Et sic intelligo decretum Leonis papae. 19. di. ca. ita dominus . Eodem modo dico, claues Petri in duobus differri a clauibus apostolorum . Primo in vniuersalitate: accepit enim ad aperiendum, non huic aut illi sed omnibus fidelibus nullo excepto. Secundo quia sic eas accepit vt ab eo accipiant omnes quicunque claues habuerint. Nam quod apostoli non acceperint a Petro fuit expeculiari priuilegio, quo & Paulus gloriabatur, potestatem apostolicam non ab hominibus accepit. Et quamuis in ca. firmiter dicatur Christum contulisse clauem apostolis, & eorum successoribus, dico quod non est eadem ratio de apostolis & successoribus apostolorum. Quia apostoli ex priuilegio immediate a Christo acceperunt potestatem ligandi atque soluendi, etiam in totum orbem: quod male Turrecremata negat. Sed successores apostolorum, cúm manifeste ordinentur ab hominibus potestatem or dinis, non immediate a Deo accipiunt , potestatem autem iurisdictionis accipiunt a romano pontifice immediate . Sed nihilominus Christus confert claues successoribus: licet per medios ministros. Quemadmodum idem ipse est qui tollit peccata mundi: licet per ministros sacramentorum.