¶ Dico prętereà , ꝙ sicut peculiaritèr claues Petro cōmissę sunt Matthęi . 16 sic Ioan. vlti. aliqua peculiaris potestas data est Petro pręter cęteros : potestas enim Petri in duobus maximè excessit potestatem aliorum apostolorum. Primùm, quia Petri potestas etiam se extendit supra ipsos apostolos. Nā vt arguit Innocent. de maioritate & obedientia. ca. 6. qui dixit pasce oues meas non distinguẽs inter has oues & alias, alienum à suo demonstrat ouili, qui Petrum pastorem nō recognosceret. Quo eodem argumento, vtitur Boni facius octauus in extrauagāti , vnā sanctam. Secundò excellebat in hoc ꝙ potestas Petri erat ordinaria in vniuersum orbẽ , aliorũ verò apostolorũ erat extaordinaria, ex priuilegio peculiari Vndè factum est vt successores Petri seccesserint in vniuersa potestate respectu omniũ ouium Christi. Successores veró apostolorũ successerũt apostolis in potestate extraordinaria. Imo crediderim omnẽ potestatem episcoporũ qui sunt apostolorũ successores à Petro & successoribus romanis pontificibus esse deriuatā : ita ꝙ successor Petri est immediatus vicarius Xp̃i , & â Xp̃o accepit potestatẽ : vt diffinit̃ in cōcil . Florẽti . & in cōcil . Cōstātiẽ . sessiōe . 8. Sed successores apostolorũ nec susceperũt potestatẽ ab ipsis apostolis nec â Christo immediatè, sed mediatè a romano pontifice. Et sic intelligo decretũ Leonis papæ. 19. di. ca. ita dns . Eodẽ modo dico, claues Petri in duobus differri à clauibus apostolorũ . Primò in vniuersalitate: accepit enim ad aperiendum, non huic aut illi sed omnibus fidelibus nullo excepto. Secundò quia sic eas accepit vt ab eo accipiant omnes quicunque claues habuerint. Nam ꝙ apostoli nō acceperint à Petro fuit expeculiari priuilegio, quo & Paulus gloriabatur, potestatẽ apostolicam non ab hominibus accepit. Et quāuis in ca. firmitèr dicatur Christum contulisse clauem apostolis, & eorum successoribus, dico ꝙ non est eadem ratio de apostolis & successoribus apostolorum. Quia apostoli ex priuilegio immediatè à Christo acceperunt potestatem ligandi atque soluendi, etiam in totum orbem: quod male Turrecremata negat. Sed successores apostolorum, cúm manifestè ordinentur ab hominibus potestatem or dinis, non immediatè à Deo accipiũt , potestatem autem iurisdictionis accipiunt à romano pontifice immediatè Sed nihilominus Christus confert claues successoribus: licet per medios ministros. Quemadmodũ idem ipse est qui tollit peccata mundi: licet per ministros sacramentorum.