¶ SED vndè constat claues Petro & cæteris apostolis concessas nunc in ecclesia permanere, cũ non maneat potestas faciendi miracula quę apostolis est collata, nec baptizandi in nomine IESV Christi quod apostoli fecerũt . Respondeo, constat potestatem istam viuentibus apostolis ad alios esse deriuatam. Patet hoc actorum. 20. attendite vobis & vniuerso gregi &c. Et. 1. Timotheum. 4. & ad Titũ . 1. Secundò dico secundũ fidem catholicam tenẽdũ esse claues apostolis concessas, nunc in ecclesia perseuerare. Patet ex cap. fir tèr . Et ex ecclesiæ consuetudine, quæ est colũna & firmamentũ veritatis. Et Matthæi vlti. ecce ego vobiscũ sũ vs ad cōsumationẽ seculi. Petro em̃ non sunt datæ claues propter ipsum, sed ꝓ pter ecclesiā . Quare perseuerāte ecclesia potestas data Petro debuit perseuerare. Et sic intelligatis decretũ Augusti. 24. q. 1. ca. quodcũ  . Vndè & patet quare dicātur claues ecclesiæ, quia scilicet propter ecclesiā apostolis & successoribus datæ sunt. Claues autẽ ecclesiæ appellari frequentissimũ est: vt apud Augustinum libro primo de doctrina christiana ca. 18. refert̃ .