# 6 ΒΆ SED vnde constat claues Petro & caeteris apostolis concessas nunc in ecclesia permanere, cum non maneat potestas faciendi miracula quae apostolis est collata, nec baptizandi in nomine IESV Christi quod apostoli fecerunt . Respondeo, constat potestatem istam viuentibus apostolis ad alios esse deriuatam. Patet hoc actorum. 20. attendite vobis & vniuerso gregi &c. Et. 1. Timotheum. 4. & ad Titum . 1. Secundo dico secundum fidem catholicam tenendum esse claues apostolis concessas, nunc in ecclesia perseuerare. Patet ex cap. firm iter . Et ex ecclesiae consuetudine, quae est columna & firmamentum veritatis. Et Matthaei vlti. ecce ego vobiscum sum vsque ad consumationem seculi. Petro enim non sunt datae claues propter ipsum, sed propter ecclesiam . Quare perseuerante ecclesia potestas data Petro debuit perseuerare. Et sic intelligatis decretum Augusti. 24. q. 1. ca. quodcumque . Vnde & patet quare dicantur claues ecclesiae, quia scilicet propter ecclesiam apostolis & successoribus datae sunt. Claues autem ecclesiae appellari frequentissimum est: vt apud Augustinum libro primo de doctrina christiana ca. 18. refertur .