¶ CLAuis autem est potestas ligandi at soluẽdi , qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet à regno: vt dicit Magister sentẽ tiarum . 4. d. 18. & Glosa ex Hierony. Matth. 16. Et cōprobatur à Ioan. papa 22. in extrauagāti quia quorũdā de ver borũ significatione. Et aduerte regnũ coelorũ multiplicitèr capi. Primô pro sacra scriptura, vt Matthęi . 21. aufferet̃ á vobis regnũ Dei &c. Secundò pro ecclesia militante, vt Matth. 13. simile est regnum coelorũ thesauro abscōdito in agro &c. Et Matth. 25. simile est regnum coelorum decẽ virginibꝰ &c Tertiò vt etiā includat duplicẽ statũ , scilicet militantem, & triumphantẽ : vt Mattæi. 5. beati qui persecutionẽ patiuntur propter iustitiā &c. quia ipsorũ est regnũ coelorũ : & nisi abũdauerit iustitia vestra &c. non intrabitis regnũ coelorũ . Vno modo ex auctoritate & potestate, vt papa cũ explicat locũ scripturæ, diffiniendo verũ sensum Itẽ cũ sacerdos ex officio baptizat. Secũdo modo nō ex auctoritate, sed per simplex ministeriũ , vt laicus qui baptizat in necessitate, & vir doctus qui aperit locũ abditum sacrarũ literarum aut qui docet qua via ad regnum coelorum perueniendum sit. Dicendum ergo clauem esse potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum, si sit plenaria potestas, quomodocun accipiatur regnũ coelorum. Et hanc promissit Deus Petro, ea vtitur pō tifex qñ diffinit aliquid secundùm fidẽ tenendum, vel dispẽsat in voto, vel relaxat iuramentum: id enim est aperire regnum coelorum ex auctoritate & potestate. Secundò dico ꝙ præcipuus actus clauium est ligare & soluere, & sic per eum diffinitur, sicut diffiniret humanus intellectus ꝑ discursũ , & potẽtia vissiua per vissionẽ coloris.