# 7 ¶ CLAuis autem est potestas ligandi atque soluendi , qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet a regno: vt dicit Magister sententiarum . 4. d. 18. & Glosa ex Hierony. Matth. 16. Et comprobatur a Ioan. papa 22. in extrauaganti quia quorundam de verb orum significatione. Et aduerte regnum coelorum multipliciter capi. Primo pro sacra scriptura, vt Matthaei . 21. aufferetur á vobis regnum Dei &c. Secundo pro ecclesia militante, vt Matth. 13. simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro &c. Et Matth. 25. simile est regnum coelorum decem virginibus &c . Tertio vt etiam includat duplicem statum , scilicet militantem, & triumphantem : vt Mattaei. 5. beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam &c. quia ipsorum est regnum coelorum : & nisi abundauerit iustitia vestra &c. non intrabitis regnum coelorum . Vno modo ex auctoritate & potestate, vt papa cum explicat locum scripturae, diffiniendo verum sensum . Item cum sacerdos ex officio baptizat. Secundo modo non ex auctoritate, sed per simplex ministerium , vt laicus qui baptizat in necessitate, & vir doctus qui aperit locum abditum sacrarum literarum aut qui docet qua via ad regnum coelorum perueniendum sit. Dicendum ergo clauem esse potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum, si sit plenaria potestas, quomodocunque accipiatur regnum coelorum. Et hanc promissit Deus Petro, eaque vtitur pontifex quando diffinit aliquid secundum fidem tenendum, vel dispensat in voto, vel relaxat iuramentum: id enim est aperire regnum coelorum ex auctoritate & potestate. Secundo dico quod praecipuus actus clauium est ligare & soluere, & sic per eum diffinitur, sicut diffiniret humanus intellectus per discursum , & potentia vissiua per vissionem coloris.