# 8 ΒΆ SED quaeritur, vtrum sit idem clauis cum charactere. d. Tho. 4. d. 18. dicit quod sic. Contrarium dicit Scotus, di. 19. q. 1. & Marsil. 4. q. 12. art. 2. Sed distinguendum est de claue ordinis, & de claue iurisdictionis: vtraque enim requiritur ad aperiendum regnum coelorum. Clauis iurisdictionis non est idem cum charactere. Clauis autem ordinis idem est cum charactere sacerdotali. Character enim est potestas sacerdotalis, quae datur sacerdoti ad consecrandum . Datur etiam eidem ad absoluendum a peccatis ita quod inde habet homo potestatem absoluendi, vnde habet quod sit sacerdos. Est ergo vna potestas quae ad duos actus se extendit, scilicet consecrandi & absoluendi. Quemadmodum eadem potentia est qua simplicia intelligimus, & qua discurrimus.