¶ SED quæritur, vtrum sit idem clauis cũ charactere. d. Tho. 4. d. 18. dicit quòd sic. Contrarium dicit Scotus, di. 19. q. 1. & Marsil. 4. q. 12. art. 2. Sed distinguendum est de claue ordinis, & de claue iurisdictionis: vtraque enim requiritur ad aperiendum regnũ coelorum. Clauis iurisdictionis nō est idẽ cum charactere. Clauis autem ordinis idem est cum charactere sacerdotali. Character enim est potestas sacerdotalis, quæ datur sacerdoti ad consecrā dum . Datur etiam eidem ad absoluẽ dum à peccatis ita ꝙ inde habet homo potestatem absoluendi, vndè habet ꝙ sit sacerdos. Est ergo vna potestas quę ad duos actus se extendit, scilicet consecrandi & absoluendi. Quemadmodum eadem potẽtia est qua simplicia intelligimus, & qua discurrimus.