ΒΆ QVIA vero actus clauium requirit idoneitatem in eo in quem exercetur quia per clauem recipit iudex ecclesiasticus dignos, & excludit indignos, ideo indiget iudicio discretionis, & ad explendum actum omnium vt habeat iurisdictionem. Vnde ponitur duplex clauis, scientiae scilicet & iurisdictio nis. Et scientia quae est habitus non est clauis, sed auctoritas scientiae actum exercendi. Communiter etiam doctores ponunt clauem ordinis, & clauem iurisdictionis. Quae distinctio necessaria est, si potestatem excommunicandi & absoluendi ab excommunicatione ad claues dicimus pertinere cum diuo Augusti.