DE CLAVIBVS. # 1 HÆC MATERIA TRActatur in. 4. d. 18. &. d. Tho. in additionibus ad tertiam partem. q. 17. claues enim in ecclesia esse debent. Dicitur autem clauis potestas qua remouetur obstaculum intrandi regnum coelorum. Impedimentum enim totius humanae naturae ex peccato primi hominis consequtum per passionem Christi amotum est: & ideo post passionem vidit Ioan. apocal. 4. in coelo ostium apertum. Sed alicui adhuc quotidie manet clausum propter peccatum originale quod contraxit, & propter actuale quod committit : & propter hoc egemus sacramentis, & clauibus ecclesiae, in quibus efficatia passionis manet. Quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt quibus ecclesia fabricatur. # [2] ¶ HANC autem clauium potestatem apostolis contulit Christus, vt expresse determinatur in capit. firmiter de summa Trinita. & fide catho. Quando autem fuerit apostolis collata. Armachanus absurde errans li. 11. de quaestionibus Armenorum ca. 14. &. 15. contra omnium doctorum sententiam dicit quod Marci. 3. cum dominus duodecim apostolos elegit. Sed patet hoc esse falsum, quia Matthaei. 16. pro magno vni promisit Petro dicens, dabo tibi claues regni coelorum, non ergo antea habebat aut nihil promisit. Item antequam ipse eis consecrasset, sacramentumque constituisset , potestatem dedisset consecrandi, ac si Caesar constitueret regem aliquem super regno non constituto. Dico ergo quod in coena (Matthaei. 26.) contulit totam potestatem ordinis. Potestatem autem iurisdictionis in foro interiori Ioann. 20. accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Potestatem autem iurisdictionis in foro exteriori Matthaei 18. quaecumque alligaueritis super terram &c. Nec inconuenit quod apostolis Christus potestatem excellentiae habens, apostolicam potestatem consumatam & perfectam contulerit. Vnde & ecclesia nunc temporis iurisdictionem in foro exteriori dat etiam non sacerdotibus, & potestatem ordinis dat ijs quibus nondum contulit potestatem iurisdictionis. Et nota quod illa potestas data in foro exteriori Matthaei. 18. ibi enim fundant scholastici auctoritatem excommunicandi . Et Hierony. ibidem , & Augusti. lib. 1. contra aduersarium legis & prophetarum capite. 17. # 3 ¶ ADVertendum inquam quod haec potestas excommunicandi potest dici clauis regni coelorum, si regnum coelorum capiatur pro ecclesia militante Augusti. loco citato, & super Ioan . tracta. 50. & habetur. 24. q. 1. capi. quodcunque. Si autem regnum coelorum capiatur pro ecclesia triumphante, potest dici clauis indirecte & secundario . Nam quatenus excommunicatio excludit a sacramentis quibus regnum coelorum aperitur, potest dici quod claudit regnum coelorum . Quatenus vero absolutio ab excommunicatione admittit ad sacramenta, ex consequenti regnum coelorum aperit. # 4 ¶ SED vtrum omnes apostoli habuerint claues? Et videtur quod non. Quia Matth. 16. soli Petro sunt promissae. Respondetur cum Caieta. lib. de primatu romanae ecclesiae. capi 5. &. 6. quód sine dubio omnes apostoli a Christo & non a Petro susceperunt claues. Patet in ca. firmiter de summa Trinitate & fide catholica. Etiam habetur in cap. loquitur. 24. q. 1. & ex Hiero. lib. 1. contra Iouinianum. Petro autem collatae sunt claues, Ioan . 21. ibi pasce oues meas . Eadem enim potestas requiritur ad pascendas oues christi & ad apariendum , vel claudendum regnum coelorum . Nam quando Christus viuus erat & praesens non egebat vicario, consentaneum est ergo vt post resurrectionem eum instituerit: & non videtur vbi nam hoc fecerit nisi Ioan . vltimo. # 5 ¶ Dico praeterea , quod sicut peculiariter claues Petro commissae sunt Matthaei . 16 sic Ioan. vlti. aliqua peculiaris potestas data est Petro praeter caeteros : potestas enim Petri in duobus maxime excessit potestatem aliorum apostolorum. Primum, quia Petri potestas etiam se extendit supra ipsos apostolos. Nam vt arguit Innocent. de maioritate & obedientia. ca. 6. qui dixit pasce oues meas non distinguens inter has oues & alias, alienum a suo demonstrat ouili, qui Petrum pastorem non recognosceret. Quo eodem argumento, vtitur Boni facius octauus in extrauaganti , unam sanctam. Secundo excellebat in hoc quod potestas Petri erat ordinaria in vniuersum orbem , aliorum vero apostolorum erat extaordinaria, ex priuilegio peculiari . Vnde factum est vt successores Petri seccesserint in vniuersa potestate respectu omnium ouium Christi. Successores veró apostolorum successerunt apostolis in potestate extraordinaria. Imo crediderim omnem potestatem episcoporum qui sunt apostolorum successores a Petro & successoribus romanis pontificibus esse deriuatam : ita quod successor Petri est immediatus vicarius Christi , & a Christo accepit potestatem : vt diffinitur in concil . Florenti . & in concil . Costantien . sessione . 8. Sed successores apostolorum nec susceperunt potestatem ab ipsis apostolis nec a Christo immediate, sed mediate a romano pontifice. Et sic intelligo decretum Leonis papae. 19. di. ca. ita dominus . Eodem modo dico, claues Petri in duobus differri a clauibus apostolorum . Primo in vniuersalitate: accepit enim ad aperiendum, non huic aut illi sed omnibus fidelibus nullo excepto. Secundo quia sic eas accepit vt ab eo accipiant omnes quicunque claues habuerint. Nam quod apostoli non acceperint a Petro fuit expeculiari priuilegio, quo & Paulus gloriabatur, potestatem apostolicam non ab hominibus accepit. Et quamuis in ca. firmiter dicatur Christum contulisse clauem apostolis, & eorum successoribus, dico quod non est eadem ratio de apostolis & successoribus apostolorum. Quia apostoli ex priuilegio immediate a Christo acceperunt potestatem ligandi atque soluendi, etiam in totum orbem: quod male Turrecremata negat. Sed successores apostolorum, cúm manifeste ordinentur ab hominibus potestatem or dinis, non immediate a Deo accipiunt , potestatem autem iurisdictionis accipiunt a romano pontifice immediate . Sed nihilominus Christus confert claues successoribus: licet per medios ministros. Quemadmodum idem ipse est qui tollit peccata mundi: licet per ministros sacramentorum. # 6 ¶ SED vnde constat claues Petro & caeteris apostolis concessas nunc in ecclesia permanere, cum non maneat potestas faciendi miracula quae apostolis est collata, nec baptizandi in nomine IESV Christi quod apostoli fecerunt . Respondeo, constat potestatem istam viuentibus apostolis ad alios esse deriuatam. Patet hoc actorum. 20. attendite vobis & vniuerso gregi &c. Et. 1. Timotheum. 4. & ad Titum . 1. Secundo dico secundum fidem catholicam tenendum esse claues apostolis concessas, nunc in ecclesia perseuerare. Patet ex cap. firm iter . Et ex ecclesiae consuetudine, quae est columna & firmamentum veritatis. Et Matthaei vlti. ecce ego vobiscum sum vsque ad consumationem seculi. Petro enim non sunt datae claues propter ipsum, sed propter ecclesiam . Quare perseuerante ecclesia potestas data Petro debuit perseuerare. Et sic intelligatis decretum Augusti. 24. q. 1. ca. quodcumque . Vnde & patet quare dicantur claues ecclesiae, quia scilicet propter ecclesiam apostolis & successoribus datae sunt. Claues autem ecclesiae appellari frequentissimum est: vt apud Augustinum libro primo de doctrina christiana ca. 18. refertur . # 7 ¶ CLAuis autem est potestas ligandi atque soluendi , qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet a regno: vt dicit Magister sententiarum . 4. d. 18. & Glosa ex Hierony. Matth. 16. Et comprobatur a Ioan. papa 22. in extrauaganti quia quorundam de verb orum significatione. Et aduerte regnum coelorum multipliciter capi. Primo pro sacra scriptura, vt Matthaei . 21. aufferetur á vobis regnum Dei &c. Secundo pro ecclesia militante, vt Matth. 13. simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro &c. Et Matth. 25. simile est regnum coelorum decem virginibus &c . Tertio vt etiam includat duplicem statum , scilicet militantem, & triumphantem : vt Mattaei. 5. beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam &c. quia ipsorum est regnum coelorum : & nisi abundauerit iustitia vestra &c. non intrabitis regnum coelorum . Vno modo ex auctoritate & potestate, vt papa cum explicat locum scripturae, diffiniendo verum sensum . Item cum sacerdos ex officio baptizat. Secundo modo non ex auctoritate, sed per simplex ministerium , vt laicus qui baptizat in necessitate, & vir doctus qui aperit locum abditum sacrarum literarum aut qui docet qua via ad regnum coelorum perueniendum sit. Dicendum ergo clauem esse potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum, si sit plenaria potestas, quomodocunque accipiatur regnum coelorum. Et hanc promissit Deus Petro, eaque vtitur pontifex quando diffinit aliquid secundum fidem tenendum, vel dispensat in voto, vel relaxat iuramentum: id enim est aperire regnum coelorum ex auctoritate & potestate. Secundo dico quod praecipuus actus clauium est ligare & soluere, & sic per eum diffinitur, sicut diffiniret humanus intellectus per discursum , & potentia vissiua per vissionem coloris. # 8 ¶ SED quaeritur, vtrum sit idem clauis cum charactere. d. Tho. 4. d. 18. dicit quod sic. Contrarium dicit Scotus, di. 19. q. 1. & Marsil. 4. q. 12. art. 2. Sed distinguendum est de claue ordinis, & de claue iurisdictionis: vtraque enim requiritur ad aperiendum regnum coelorum. Clauis iurisdictionis non est idem cum charactere. Clauis autem ordinis idem est cum charactere sacerdotali. Character enim est potestas sacerdotalis, quae datur sacerdoti ad consecrandum . Datur etiam eidem ad absoluendum a peccatis ita quod inde habet homo potestatem absoluendi, vnde habet quod sit sacerdos. Est ergo vna potestas quae ad duos actus se extendit, scilicet consecrandi & absoluendi. Quemadmodum eadem potentia est qua simplicia intelligimus, & qua discurrimus. # 9 ¶ QVIA vero actus clauium requirit idoneitatem in eo in quem exercetur quia per clauem recipit iudex ecclesiasticus dignos, & excludit indignos, ideo indiget iudicio discretionis, & ad explendum actum omnium vt habeat iurisdictionem. Vnde ponitur duplex clauis, scientiae scilicet & iurisdictio nis. Et scientia quae est habitus non est clauis, sed auctoritas scientiae actum exercendi. Communiter etiam doctores ponunt clauem ordinis, & clauem iurisdictionis. Quae distinctio necessaria est, si potestatem excommunicandi & absoluendi ab excommunicatione ad claues dicimus pertinere cum diuo Augusti. # 10 ¶ POtestas clauium se extendit ad remissionem culpae. Nam licet Deus remittat per se culpam, opera tamen sacerdotis agit instrumentaliter, vt instrumentum animatum : nam aliás ad remissionem culpae non exigerit votum recipiendi effectum clauium. Vide Caieta.in opuscul. 27. quaestionum , &. q. 12. de effectu absolutionis. Et Adrianum . q. 2. de clauibus. Et Tomam Vualdensem lib. de sacramentis a cap. 143. vsque ad. 146. inclusiue. Extendit etiam se potestas clauium ad remissionem poenae aeterne, quod quando remittitur culpa, & etiam tem poralis in eo qui cum contrictione accedit. Nam sicut applicatur nobis in sacramento meritum passionis Christi ad remissionem culpae, ita quoque eius satisfactio ad remissionem poenae: remittere enim huiusmodi poenam pertinet ad remissionem peccati. Et quanuis. d. Tho. videatur dicere quod claues remittunt poenam proportionabiliter ad peccata: vt si peccatum est paruum parua poena remittitur, si magnum multum poenae, sed non tota: quia alias frustra imponeretur satisfactio. Tu tamen tene, claues tamen poenae remittere caeteris paribus cum peccatum est paruum , quantum si esset magnum . Quia sacramentum aequaliter se habet, & dispositio est aequalis. Nihilominus habita ratione contritionis , confessor debet iniungere satisfactionem . Quia nescit, an tota poena remissa sit. Et quod poenitentia non sit moderanda secundum quantitatem peccati, sed secundum contritionem poenitentis, patet ex Innocent. cap. 8. de poenitentijs & remissionibus. # 11 ¶ POtest autem sacerdos ligare ad poenam. Scotus. dis. 18. &. 19. asserit nullum poenitentem obligari ad acceptandum poenitentiam quam iniungit sacerdos. Idem Gabriel. d. 16. q. 2. Quia ad satisfactionem pro poena duo sunt remedia alterum in hac vita, alterum in purgatorio, ergo poenitens poterit suo cedere fauori. Quia ex misericordia Dei satisfactio praesens acceptatur pro futura poena. Secundo dicit quod si poenitens acceptet poenitentiam iniunctam, tenetur illam implere sub mortali: quod tamen videtur irrationabile. Nam si sacerdos non potest obligare ad mortale, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: non enim volo implere poenitentiam iniunctam , nisi eo modo quo sacerdos obligare potest. Proptereá Caieta. q. 2. de satisfactione ad. 2. tenet contrarium quod non tenetur acceptare poenitentiam, nec acceptatam sub mortali adimplere. Divus Tho. hic non dicit, an teneatur, sed quod sacerdos ligat, nec dicit an ad mortale vel veniale. Sed. d. 16. in expositione textus dicit quod est praeceptum de satisfactione. Et ita tenet Siluester verbo confessio . 1. §. 26. Et ita tenendum est, quod prae ceptum obligans ad mortale, si poenitentia iniuncta sit rationabilis. Probatur, quia est sacrilegium voluntarie relinquere sacramentum imperfectum . Item in foro contentioso iudex habet potestatem imponendi poenam pro delicto quam reus subire tenetur, ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientiae . Item in ca. omnis vtriusque saexus de poenitentijs & remissio. iniunctam poenitentiam pro viribus studeat adimplere. Item suadetur ex capit. vltimo de maledicis. # 12 ¶ Est autem sacerdoti prudentia necessaria ad poenitentibus imponendum poenitentiam. Si sciret quantae poenae sit debitor poenitens, cum sit iudex tenetur aequalem imponere. Sed in poenitentiae iniunctione multa debent pensari : vt habetur in cap. 8. de poenitent. Nihilominus arbitrium sacerdotis, non debet esse aut seuerum , aut remissum: videntur enim ridiculae poenitentiae huius temporis. Sed in tribus casibus licet poenitentiam leuem iniungere. Primo in articulo mortis, & vbicumque poenitens est impotens ad poenitentiam grauem implendam. Secundo quando indulgentia conceditur poenitenti ex rationabili causa: illa enim habetur loco satisfactionis. Secus quando indulgentia est indiscreta: vt habetur ca. 16. de poenitent . Tertio si appareat magna contritio et peccatum non fuit adeo graue. His adderent etiam , cum poenitens est tam imbecilli animo vt per grauem poenitentiam scandalizetur . # 13 ¶ Sed an vnus confessor possit mutare poenitentiam iniunctam ab alio confessore ? Respondeo quod si poenitentia fuit irrationabilis poenitens non tenetur eam implere, nec habet opus commutatione . Si autem poenitentia erat rationabilis, sed fit dura poenitenti non potest commutari nisi a superiori . Quia par in parem non habet potestatem . Et ita intelligo decretum Vrbani papae de poenitentia. dis. 6. capit. vltimo, placuit vt deinceps nulli sacerdoti liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine eius consensu cui prius se commissit , nisi pro ignorantia illius cui poenitens confessus est. # 14 ¶ Sacerdotes legales non habebant claues. Quia illius sacerdotij potestas non se extendebat ad coelestia , sed ad coelestium figuras. Et in hoc praefertur sacerdotium Christi legali sacerdotio per hoc quod Christus assistens pontifex futurorum bonorum, ad tabernaculum coeleste introducebat &c. Illi ergo sacerdotes non habuerunt claues, sed in eis clauium figura praecessit. Christus autem habuit clauem auctoritatiue inquantum Deus, excellentiae inquantum homo: habuit enim potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum . Soli vero sacerdotes ordinati ab ecclesia habent claues ordinis, & potestatem absoluendi a peccatis in foro poenitentiae. Haec conclusio habetur in concil. Florenti . Etiam in materia de ordine latius ostendimus contra haereticos. Clauem autem iurisdictionis quae non directe se extendit ad ipsum coelum, sed mediante militante ecclesia non sacerdotes habere possunt: vt Archidia. & electi. Lege quartum argumentum . d. Tho. in additioni. ad tertiam partem . q. 19. a. 3. Vnde nota quod foeminae nullam potestatem spiritualem habent . Vnde de legibus, & praeceptis earum debet iudicari id quod de legibus matris familias in domestica gubernatione. Nam si materia est grauis & praeceptum necessarium ad conseruationem boni communis , obligabit praeceptum Abbatissae ad peccatum mortale. Sin autem materia non est grauis quanuis ipsa velit obligare ad mortale, lex eius & praeceptum non obligat ad mortale. Verum est quod cum ex voto obedientiae monachae teneantur suae superiori obedire, forsitan cum exigeret obedientiam a subditis, etiam in re non admodum graui, si subditae violant obedientiam, votum suum videntur infringere. Sed hoc mihi certum non est. Illud vero primo loco diffinitum est mihi certissimum . Vnde perperam monachas instituunt , qui absolute docent praecepta suarum superiorum non obligare eas ad peccatum mortale. Quemadmodum si quis doceret leges principum foeminarum nullas ad mortale obligare. Sed verum est non habere potestatem obligandi in ordine ad finem supernaturalem , hoc enim pertinet ad vsum clauium. # 15 ¶ Mali sacerdotes vsum habent clauium , iniquitas enim ministri non tollit liberalitatem domini , sed sacerdos est solum minister, ergo non potest sua malitia donum a Deo transmissum per eum nobis aufferre. Preterea, nullus potest scire de alio, an sit in statu salutis, si ergo nullus possit vti clauibus in absoluendo ni si existens in gratia , nullus se sciret absolutum , quod est inconueniens . Haeresis fuit Vuicleph condemnata in concil . Constant . sessione. 8. &. 15. quod mali sacerdotes priuantur iurisdictione, quae etiam manifesto ecclesiae vsu condemnatur . Sed contra videtur id quod habetur. 24. q. 1. ca. audiuimus &. 1. q. 1. ca. etiam corde: sed loquitur de diuiso ab ecclesia, vt patet legenti. Est etiam argumentum ca. remissio nem. 1. q. 1. & de consecra . d. 4. cap. quomodo ex Augusti. sed loquitur de sanctis, vel bonis catholicis, vel de publicis peccatoribus qui non tolerantur. # 16 ¶ Scismatici, haeretici excommunicati , degradati vsum clauium non habent, quia priuantur subditis, in quos potestatem quam habent exerceant. Sicut nec possent consecrare non habentes panem, nec baptizare si non habeant aquam. Illi ergo qui priuati sunt non possunt vsum clauium habere. Sed nota quod in concil . Constant . statutum est, non teneri fideles vitare excommunicatos , nisi sint nominatim excommunicati, vel manifesti percussores clericorum. Vnde fit vt non omnes excommunicati & suspensi priuati sint iurisdictione, illi videlicet qui tolerantur, & quos euitare non debent. Tempore autem divi Thomae nondum id fuerat constitutum . Peccant tamen illi administrantes sacramenta : quia concilium dicit hanc relaxationem in nullo excommunicatorum debere suffragari. Hoc tamen intellige cum grano salis, peccat enim si est in mora petendae absolutionis. Item quando licite potest se excusare ab administratione sacramentorum. At quando tenetur administrare sacramenta petenti, non peccat administrando: alias esset perplexus. # 17 ¶ SED nunquid in mortis articulo huiusmodi poterunt absoluere? Divus Tho. hic in additionibus. q. 19. art. 6. nullum casu excipit. Sed supra. q. 8. generaliter dixit in articulo mortis quemlibet sacerdotem absoluere posse. Sed. 3. p. q. 82 a. 7. secundum quod solus baptismus permittitur esse ratus haereticis & scismaticis in articulo necessitatis. In nullo autem casu possunt consecrare, vel aliud sacramentum conferre. Et idem hac. q. ar. 5. 3. Et est communis opinio. Sed Palude. d. 25. q. 1. circa finem tenet, quod in arti culo mortis licitum est ab haeretico recipere poenitentiam: quia est sacramentum necessitatis, sicut baptismus. Idem Siluester verbo confessor. 1. §. vltimo. Et Maio. d. 17. Et Glo. de sponsa . ca. 11. Et re vera, de excommunicatis catholicis non dubito quin in articulo mortis possint sacramentum poenitentiae ministrare. Non enim video causam quare fideles in articulo mortis praesente sacerdote catholico priuentur sacramento necessario ex iure diuino. Nec esset minus intolerabile prohibere absolutionem in art. mortis quam reseruare casus: praesertim cum communiter homines habeant attritionem . Item licet recipere baptismum, ergo absolutionem: quia vtrumque est in diuino praecepto, & sacramentum necessitatis. Item cap. quod non est de regulis iuris dicitur quod necessitas non habet legem. Et idem mihi probabile est de haeretico, a quo periculum non timetur, & qui non errat in articulo sacramenti poenitentiae, praesertim si de iu re diuino quilibet sacerdos habeat auctoritatem in articulo mortis . Non valet quod a fferri solet in contrarium de Hermegil. ex. 24. q. 1. c. vltimo, tum quia ibi loquitur de communione quae non est sacramentum necessitatis, tum quia id fecit ne faueret . Arriano episcopo : quem pater ob id destinarat. ¶ Sacerdos autem non potest vti claue in quemlibet, sed in eos tamen qui ei in sortem venerint: nisi in necessitatis articulo vbi nemini sacramenta sunt deneganda. Hanc opinionem . d. Tho. probabiliorem facit Martinus. 5. qui in concilio Constant. circa finem , inter reliquas interrogationes ponit hanc, vtrum credat auctoritatem iurisdictionis papae, & episcopi esse maiorem in soluendo, ligandoque , auctoritate simplicis sacerdotis, etiam habentis curam animarum . Proprius vero sacerdos in aliquibus casibus non debet absoluere sibi subditum, sed remittere ad superiorem. Primus quando est solennis poenitentia imponenda quia eius proprius minister est episcopus . Sed iam haec poenitentia recessit ab vsu. Secundus de excommunicatis , quando inferior sacerdos non potest absoluere. Tertius quando inuenit irregularitatem contractam , pro cuius dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiarijs. Quintus quando est consuetudo in aliquo episcopatu quod enormia crimina ad terrorem seruantur episcopo . Et nota solutionem ad primum in additioni. q. 20. a. 2. in qua dicit, quod sacerdos non debet audire confessionem mulieris cum qua peccauerit, sed debet ad alium mittere, nec illa debet ei confiteri, sed petere licentiam ad alium eundi, vel ad superiorem recurrere. Si ille licentiam denegaret, tum propter periculum, tum quia est minor verecundia, si tamen absolueret, absoluta esset. Et quod Augusti. dicit nullus officio sacerdotis vti debet nisi immunis ab illis sit quae in alijs iudicat. Dicit tamen divus Tho. intelligendum secundum congruitatem & non secundum necessitatem sacramenti . Et haec de clauibus dicta sufficiant.