INTER TOT EGREgia decora praesul dignissime quibus undique clarus, & suscipiendus ad Episcopalis dignitatis culmen adisti, hinc infinitis Nagerae domus ornamentis maiorum tuorum imaginibus, & honoribus inclytae, hinc quod maius procul dubio est tuarum virtutum splendore, illud me magis accendit , vt tuorum vellem in numero nouus cliens computari, benignitas scilicet & animi tui celsitudo qua tam ex por recta fronte, & hylari vultu pauperum munuscula suscipis. Elaborauit igitur opus certe aureum frater Franciscus de Victoria, sine cuiusquam iniuria suae tempestatis theologorum doctissimus, cui lemma est sacramentorum compendium, quod licet per se satis lectu dignum, & ex manibus auditorum (qui modo vellint aliquid verae theologiae adipisci) excidere non debeat, intellexi tamen tutius fore (quo canum latratus effugiat) si tibi insigni praesulum ornamento dedicarem. Neminem quipe latere posse crediderim heroica gesta clarissimi quondam ducis cognomento magni parentis tui nulla vetustatis inuidia interitura, quae singula si recenserem integrum librum, non praefactionem viderer contexere. Atque ideo prudens omisserim illud vnum breuiter monens, ac supplicans ne ad exiguum munus sed offerentis animum quo tua vmbra liberius in hominum ora, ac manus purissimum veniat inspicias. Vale Episcoporum ac patriae decor, & mihi tibi iam nunc per petuo deuincto quiduis oneris imponito, exequar enim pro viribus iussa alacris, & qua par est reuerentia.