INTER TOT EGREgia decora præsul dignissime quibus vndi clarus, & suscipiendus ad Episcopalis dignitatis culmen adisti, hinc infinitis Nageræ domus ornamẽ tis maiorum tuorum imaginibus, & honoribus inclytæ, hinc quod maius procul dubio est tuarum virtutum splendore, illud me magis accẽdit , vt tuorum vellem in numero nouus cliens computari, benignitas scilicet & animi tui celsitudo qua tā ex por recta fronte, & hylari vultu pauperum munuscula suscipis. Elaborauit igitur opus certe aureum frater Franciscus de Victoria, sine cuiusquam iniuria suę tempestatis theologorum doctissimus, cui lemma est sacramentorum compendium, quod licet per se satis lectu dignum, & è manibus auditorũ (qui modo vellint aliquid veræ theologiæ adipisci) excidere non debeat, intellexi tamen tutius fore (quo canũ latratus effugiat) si tibi insigni pręsulum ornamento dedicarem. Neminem quipe latere posse crediderim heroica gesta clarissimi quōdam ducis cognomento magni parentis tui nulla vetustatis inuidia interitura, quę singula si recenserem integrum librum, non præfactionem viderer contexere. Atque ideò prudens omisserim illud vnum breuitèr monens, ac supplicans ne ad exiguum munus sed offerentis animum quo tua vmbra liberius in hominum ora, ac manus purissimum veniat inspicias. Vale Episcoporũ ac patriæ decor, & mihi tibi iam nunc per petuo deuincto quiduis oneris imponito, exequar enim pro viribus iussa alacris, & qua par est reuerentia.