OBsecrastime admodũ obseruande domine, pater sapiẽ tissime in Christo Iesu animo meo carissime, ac tuis literis efflagitasti, vt septem sacramentorum ecclesię mysteria in sũmam quādam redigerem, at  doctrinarum fluenta, quę doctissimus magister frater Franciscus à Victoria inter legẽdum materiam de sacramentis in suos discipulos longè la tèque effuderat in compẽdium cogerem. Ego interim considerās obsecrationem eius qui potest præcipere, vicem vrgentis obtinere mandati, quā uis alio me solicitudines quibus assiduè distringor euocarẽt , tua erga me merita (haud spernenda) pepulerunt vt tibi potissimum meum desudaret ingenium, cui iam pridem animũ cō secraueram . Et licet hoc meum erga te obsequium, communibꝰ alijs laboribus (in quos me totum reiecit obediẽtia ) iniuriam videatur afferre, nō sum tamen ratus inique facere priuatę tuę vtilitati inseruiẽs : qui solus vniuersitatis merita propemodũ æquas cui etiā lōge sum ego magis astrictus, quam cœteris vniuersis. Omitto interim  huius nostri suscepti laboris fructus, nō à te solum, sed ex te in plures alios debet promanare: qui animũ tuum tanquam luçernam ardentem, nō sub modio clausā , sed in edito si tā loco: suspiciũt . Itaque quod cōmuni vtilitati in hoc meo opere vna ratione videbar subtrahere, multis alijs (si quis recte expẽderit ) cũ amplo fęnore restituo. Cape igitur ouās pater integerrime hoc ex me munusculum quod licet ingloriũ , licet exile: nũquā vlli à me nisi tibi cōcessũ . sic autẽ sacramentorũ materiā in hoc breui opusculo coegi vt nihil (nisi meus me fallit animus) quod ad rẽ pertineret subticuerim, nihil superfluum admiserim quorũ alterũ mihi vitio verteres, alterũ (noui. n . te) repudiares. Et vt auidius maiorique cũ fide opus hoc legeres nihil ex meo prōptuario de prōsi . Oĩa ex ditissimo penu mei sapientissimi magr̃i sũt eructa: qui ex integro meo rogatu scripturā perlegit: quo nullus tibi in animo dubitationis scrupulus resideret. Vale.