ADMODVM REVERENDO domino Francisco Perez, ecclesiae Toletanae sancti Genefij rectori, frater Thomas de Chaues. S. D. OBsecrastime admodum obseruande domine, paterque sapientissime in Christo Iesu animo meo carissime, ac tuis literis efflagitasti, vt septem sacramentorum ecclesiae mysteria in summam quaedam redigerem, atque doctrinarum fluenta, quae doctissimus magister frater Franciscus a Victoria inter legendum materiam de sacramentis in suos discipulos longe la teque effuderat in compendium cogerem. Ego interim considerans obsecrationem eius qui potest praecipere, vicem vrgentis obtinere mandati, quamvis alio me solicitudines quibus assidue distringor evocarent , tua erga me merita (haud spernenda) pepulerunt vt tibi potissimum meum desudaret ingenium, cui iam pridem animum consecraveram . Et licet hoc meum erga te obsequium, communibus alijs laboribus (in quos me totum reiecit obedientia ) iniuriam videatur afferre, non sum tamen ratus inique facere privatae tuae vtilitati inseruiens : qui solus vniuersitatis merita propemodum aequas cui etiam longe sum ego magis astrictus, quam caeteris vniuersis. Omitto interim quod huius nostri suscepti laboris fructus, non ad te solum, sed ex te in plures alios debet promanare: qui animum tuum tanquam lucernam ardentem, non sub modio clausam , sed in edito si tam loco: suspiciunt . Itaque quod communi vtilitati in hoc meo opere vna ratione videbar subtrahere, multis alijs (si quis recte expenderit ) cum amplo foenore restituo. Cape igitur ovans pater integerrime hoc ex me munusculum quod licet inglorium , licet exile: numquam vlli a me nisi tibi concessum . sic autem sacramentorum materiam in hoc breui opusculo coegi vt nihil (nisi meus me fallit animus) quod ad rem pertineret subticuerim, nihil superfluum admiserim quorum alterum mihi vitio verteres, alterum (noui. enim . te) repudiares. Et vt auidius maiorique cum fide opus hoc legeres nihil ex meo promptuario de prompsi . Omnia ex ditissimo penu mei sapientissimi magistri sunt eructa: qui ex integro meo rogatu scripturam perlegit: quo nullus tibi in animo dubitationis scrupulus resideret. Vale.