ECce tibi christiane lector, amplam at expeditā de sacramentis ecclesię materiam, ac tractationem: opus verè christiano homine dignum. Vbi tam plenè, cumulatèque omnia inuenies, quæ requires, quæque ad hāc doctrinam exiguntur vt nullus sit quātum uis mẽtis inops, qui eo accuratè lecto & inspecto, non possit sacramenta ipsa administrare, pastoris munus (modo industria & solertia comites ad sint) sustinere. Cuius fontem doctrinæ si à me petas fratrem Frā ciscum Victoriā esse accipe, celebratissimũ illũ ac decantatissimũ , in vniuersa Europa virũ , qui in munere theologico primas sua tẽpestate Salmanticæ partes obtinuerat. Quo in opere si doctrinæ sublimitas abfuisset, quæ miro modo inuitare lectorẽ debet: vel ipsa tāti autoris dignitas per se satis alliceret, atque excitaret. Qnāquā illud te interim latere minime velim, non minimam laudis gloriæ  portionẽ , ex tāto hoc opere fratrẽ Thomā Chauẽ reportare: virũ vt religiosũ ita in sacræ theologiæ studio peritissimũ . Huius enim cura oĩs in colligẽda Victorię doctrina & dispẽsāda fuit, vt tāto autore dignus indigestus alioqui Victoriæ foetus, in lucẽ emitti posset. Age igitur foelici numine tā pręclara tāquā sublimi doctrina vtere, quæ miro modo cōponere animos, atque dirigere per tramitẽ veritatis valeat: & mihi pariter in Chr̃o gr̃as age, cuius opera tātũ munꝰ in lucẽ editũ est, vnde ingens cō moditatũ cumullus vniuersis fidei catholicę cultoribus redũdare possit, quod nō sine supremę cælsitudinis afflatu factum esse reor, cui laus sit honor & gloria per infinita seculorum secula.