Baptismus in nomine Chriisti an sit validus

¶ QVÆRITVR, an dicere ego te baptizo in nomine IESV Christi, sufficeret ad baptismum? Resp. Respondeo quòd hoc aliquandò fuit licitum & sufficiẽs sufficiens . Patet quia vt dicitur act. 2. &. 8. apostoli baptizabant sub illa forma, quod factum est ex extinctu spiritus sancti ꝓ pter propter odium quod habebant Iudæi ad nomen Xp̃i Christiani , vt incitarentur ad amorem eius. Vel forsam, quia apostoli non audebant in principio prędicationis praedicationis suę suae apertè nominare Trinitatem populo infirmo. Sed vtrũ vtrum sufficeret nũc nunc prędicta praedicta forma? Respōdet Respondet sāct sanct . Tho. 3. p. q. 66. ar. 6. dicit quòd non, & ita te nent cōmunitèr communitèr docto. Quia dicitur Mat. vlti. Baptizantes eos in nomine patris & filij & spiritus sancti. Et ca. in synodo de conse. d. 4. Euge. expressè determinat, quòd si quis in forma batismi vnam personam non nominaret, non baptizaret. & ibidem ca. si re vera, dicitur quod si quis baptizaret in nomine dñi domini , non esset baptismus. Et Didimus in li. spiritus sancti dicit, quòd qui in forma baptismi nominaret vnam personam Trinitatis, sine alijs, non baptizaret. Cum apostolis autem dispensauit spiritus sanctus propter rationes | iam dictas. Caieta. verò oppositũ oppositum tenet, 3. p. q. 66. ar. 6. & magist. setẽti sententi . hic in litera, & Hugo de S. Victore, li. 2. de sacramen. par. 6. c. 2. & Adria. in. 4. q. 2. Quia in capit. à quodam Iudæo, dicitur, quòd qui baptizatus est in nomine Christi, non est rebaptizādus rebatipzandus . Sed fortè prædictum caput noluit hoc determinare tanquàm de fide. Res mihi dubia est, & ambigua, & ideo nihil volo determinare, vtra utraque opinio est probabilis, & periculosum est, hic tenere in tanta materia, quod certũ certum non est.
Loading...