Mersio bapticati baptizati , an requiratur requirantur .

¶ DVBITATVR, an requiratur mersio baptizati in aqua, vel an sufficiat tingere ipsum? Respondeo, quòd fuit antiqua consuetudo vt mergeretur, iam verò non oportet, sed quilibet seruet morem suę suae diocęsis dioecesis . Vnde in Germania ponitur dũtaxat duntaxat gutula aquæ, &c. In locis autem vbi consuetum est ter megere puerum, si ante secundam vel tertiam mersionem, dicta forma baptismi, puer moriatur, verè baptizatus est, vt dicit Caieta. licet Palude oppositum teneat. Si autem timeatur mors pueri si mergeretur, non debet mergi, sed sufficit eum aqua aspergere, quicquid dicat Palu. 4. d. 6. q. 1. ar. 3. nam contra eum tenent omnes doctores. Si verò quis diceret, ego te baptizo in nomine patris. &c. et mitteret puerum in flumem, vtrum esset baptismus? Resp. PaIu. 4. di. 3. q. 1. & Scot. d. 5. q. 3. & Marsi. 4. q. 1. & com| munis opinio dicit, quod non est baptizatus talis puer. Siluest. etiam tenet idẽ idem , & hoc intelligendum est etiam si ille qui sic mittit puerum intendat eum baptizare. Maio. autem in. 4. d. 4. q. 2 & Panor. c. non vt apponeres de baptismo, tenet quòd esset verè baptizatus. Pro vtra vtraque parte est apparentia. Ego mallem tenere quod esset baptizatus, nihil enim refert mittere eum in aquā aquam , & mittere plurimā plurimam aquā aquam suꝑ super eum .
Loading...