Baptismi effectus, an sit æqualis in omnibus suscipientibus?

¶ QVÆritur, an baptismus omnibus conferat æqualem effectum? Respon. Respondetur duplicẽ duplicem esse baptismi effectum, vnũ unum ordinatum, qui est gratia & virtutes, & remissio peccatorum, at atque poenarum. Alterum aliquo modo annexum, vt donum prophetiæ, & gratiæ gratis datę datae , & de hoc secundo effectu, | manifestum est quòd non semper omnibus confertur æqualis. De primo verò est inter theologos cōcertatio concertatio . Scotus enim & Gabrie. et Caieta. tenent quòd licet ratione sacramẽti sacramenti detur de terminata gratia, tamen ratione deuotionis ministrorum (vel quia vnus est prædestinatus ad maiorem gratiam quam alius) est maior effectus baptismi in vno quā quam in alio. Sed ego non dubito quin hoc sit falsum, et contra sanctũ sanctum Tho. Sed dico, quod semper ratione sacramẽti sacramenti datur æqualis gratia. Ita tenet Maio. 4. d. 4. q. 3. et hoc intellige de puero. Nam de adulto non negarem quin maiorẽ maiorem gratiam baptismi recipiat vnus quàm alius, quia est maior dispositio in vno quàm in alio.
Loading...