ord nes ordines recipiẽs recipiens in pctō peccato mortali an peccet mortaliter.

¶ QVÆRItur, an qui suscipit ordines in peccato mortali peccet mortalitèr? Respondeo quòd si suscipiat sacerdotium peccat mortaliter, & est sacrilegus. Idem est de alijs ordinibus si sint sacramẽta sacramenta . Si autem non sint sacra menta, videtur quod non sit mortale, licet sit graue peccatũ peccatum , maxime si suscipiat diaconatum qui ordinatur proximè ad eucharistiam. Sed vtrũ vtrum peccet mortalitèr qui exercet officia sua in peccato mortali? de sacerdotio clarum est. | De alijs ordinibus si sunt sacramenta est mortale. Et quia hoc communiter non tenetur quod tales peccent mortalitèr ideò verisimilius est quòd hæc non sint sacramenta. Nihilominus (citra mortale) grauitèr peccat talis.
Loading...