Consensus coactus an sufficiat ad matrimonium.

¶ QVÆritur, vtrũ vtrum consensus coactus sufficiat ad matrimoniũ matrimonium ? V. Verbi g. gratia deprehensus est iuuenis cum puella, & cogit̃ cogitur à parentibus puellæ cōtrahere contrahere cum ea, vel mortẽ mortem subire: & ille ex metu consentit interius ( nam si non cōsentiret consentiret interius non est dubiũ dubium quin non sit matrimoniũ matrimonium etiā etiam si sine metu proferat verba) an sit mr̃imoniũ matrimonium ? S. Tho. 4. d. 29. ar. 2. & oẽs omnes docto. ponũt ponunt . distinct. de duplici metu. Quidam est metus cadẽs cadens in virũ virum cōstantem constantem , alius cadens in inconstantem. Constās Constans autem vir ab inconstanti hoc distat, quòd constans nunquàm inducitur aliquo timore ad perdendũ perdendum famam vt saluet omnes res suas quia plus valet fama quàm res. At incōstās inconstans potius vult perdere famam quàm diuitias: & vult incurrere maius malum | vt euitet minus malum. Item vir constans non mouetur à paruo timore, sed â magno: vt à timore mortis captiuitatis, seruitutis, & non à timore perdendi centum aureos. Inconstans veró vir opposito modo mouetur à paruo timore. Hoc supposito est conclusio, consensus coactus timore cadente in virum constantem impedit matrimonium, consensus veró coactus ex timore non cadente in virum cōstantẽ constantem non impedit matrimonium. Patet ca. cùm locum. Et ca. veniens. Et ca. consultationi de sponsa. Et expressè in lege metu. ff. qui metus causa. Et ca. significauit, de eo qui duxit in matrimoniũ matrimonium quā quam polluerat per adulterium. Scotus & etiā etiam . S. Tho. videt̃ videtur dicere quòd hoc est de iure naturali & diuino. Quia in hoc sacramento requiritur maxima libertas, & metus in emptione & venditione & alijs contractibus impedit | contractus, ergo & etiam hũc hunc . Et Genesis. 2. propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ: ipse adhærebit sua volũtate voluntate motus & non ab alio. Idem tenet Gabriel Palude dicit quòd hoc est ex institutione ecclesiæ solũ solum quę quae potest dirimire matrimonia inquantum sunt contractus quidam, quę quae tamen seclusa institutione ecclesię ecclesiae essent vera matrimonia. Hoc dicit. 4. d. 28. q. 1. ar. 3. Item tenet Maioris. 4. d. 29. q. 2. Vtrumque est probabile. Vocatur autem metus cadens in virum cōstantẽ constantem metus mortis, cruciatus: vt dicitur in cap. cum dilectus, de his quæ vi, metus ve causa fiũt fiunt . Metus stupri in muliere, si quis vellet eam opprimere vt contraheret, & ipsa hoc timens cōtrahit contrahit : nullum est matrimonium. Metus vinculorum, & seruitutis. De seruitute habetur in lege isti quidem. ff. qui metus causa. Et insti| tu. titulo, eo. §. 1. 2. &. 3. De vinculis habetur in lege nec timorem. ff. eodẽ eodem titulo. Et etiā etiam metus eorũ eorum malorum quæ istis æquiparant̃ æquiparantur . Sed quæritur si quis contraxit metu cadente in virum constantem, & posteà consumauit copulam, an sit matrimonium? Dico quòd si consentit voluntariè est matrimonium. Si verò non consentit non est matrimonium.
Loading...