Vsus matrimonii ad vitādam vitandam tẽtationẽ tentationem , an sit peccatum

¶ QVæritur, vtrum vsus matrimonij propter vitandam tentationem carnis in se ipso, sit peccatum? sanct. Tho. 4. d. 31. q. 2. ar. 2. dicit quod est veniale. Quia | non fuit ad hoc institutum sed ad bonum fidei, putâ ad reddendum debitũ debitum vel ob prolem generādam generandam . Et hæc est opinio ferè omnium sanctorum super illud. 1. Corinthio. 7. hoc autem secundum indulgentiam dico, quia indulgentia est de peccato veniali. Sed forte intelligendus est. S. Tho. vt ait Palude quādò quandò habet alia remedia ad sedandam passionem: putâ orationẽ orationem , vel ieiunium &c. Si verò non sit aliud remediũ remedium , licitũ licitum erit accedere propter illum finem. Idem dicendum est de illo qui accedit propter abundantiam seminis quæ impedit sanitatẽ sanitatem , de quo, S. Sanctus Tho. vbi supra ad vltimum dicit quod est veniale. Albertus autẽ autem dicit quòd est licitum sic accedere.
Loading...