Coniuges tenẽtur tenentur sibi inuicem reddere debitum.

¶ QVÆRITVR, vtrum coniuges teneantur reddere debitum sub poena peccati mortalis? Respondeo secundùm omnes quód sic. Quia corpus vxoris est viri & econtra, & ob id iniuriam facit qui negat alteri quòd suum est. Et si quidem vir periclitetur de incontinentia debet vxor reddere statim debitum: quia esset periculum in mora. Si autem non sit hoc | periculum non est mortale, si per aliquod breue tempus differat. Neuter tamen coniugum tenetur reddere debitum cum detrimento salutis, vel ꝓ prię propriae personæ. Vnde si sit maritus l eꝓ sus leprosus , ó con mal de bubas, si est periculũ periculum iudicio medicorum, non tenetur reddere. Quia licet capit. 2. de coniuga. leproso, dicatur quòd non potest mulier sana relinquere maritũ maritum leprosum, & quòd tenetur reddere debitum: tamẽ tamen intelligendum est quandò hoc potest fieri sine infectione ipsius vxoris.
Loading...