¶ QVÆritur, vtrum amentes, & furiosi sint baptizandi? Respondeo,
ꝙ
quod
si
aliquis sit perpetuo amens, quia sic na
tus est, & nunquàm habuit vsum rationis, talis est baptizandus, quia idem
est iudicium ac de puero. Secundò dico quod si amens habuit aliquando
vsum rationis, & tunc cum erat sui
cō
pos
compos
voluit baptizari, licet posteà inciderit in amentiam est baptizandus sine dubio. Verum est quòd si quandò
habuit vsum rationis, & voluit baptizari, constet eum esse in aliquo peccato mortali à quo nolebat abstinere,
male faceret qui
eũ
eum
baptizaret. Si autem talis de facto baptizetur, vtrum
cō
sequatur
consequatur
gratiam? Doctores concorditer dicunt, quòd nihil sibi proficeret
baptismus. Nec ego oppositum aude|
rem determinatè dicere, probabile tamen existimo, cùm baptismus sit in remedium peccatorum, quòd habet efficaciam erga attritum qui est in mortali. Et potest etiam baptizari cum sit in
originali talis furiosus, quòd si baptizetur in casu dicto saluabitur, ne ponamus aliquem in via extra statum salutis. Hoc credo multum probabile.