Maleficiũ Maleficium et ligamẽ ligamen impedit ma trimonium.

¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquandò arte dæmonis (de quo ait Iob quòd non est potestas super terram quę quae cōparetur comparetur ei) inuenitur inter coniuges. Potest enim maritum reddere frigidum, & facere ne possit membrum arrigere, & impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges, quòd eorum calor præualeat & superet ea quæ dæmon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus quod ista maleficia maximè contingunt circa rusticos.
¶ QVæritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respond. Respondetur quod si hoc contingat post matrimonium fa| ctum non impedit. Si verò ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autẽ autem sit tẽporale temporale non impedit: sic habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autẽ autem hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et debent simul habitare per trienium & si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum.
Loading...