Votum simplex & solẽ ne solenne impedit matrimoniũ matrimonium , sed diuersi mode

¶ QVÆritur, vtrum votum impediat matrimonium? Respōd. Respondetur quòd duplex est votum. Quoddam est solenne, alterum verò simplex. Votum solenne impedit contrahendum & dirimit contractum. Votum autem simplex impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Sunt de hoc multa iura expressa in titulo de voto. Et qui post votũ votum simplex castitatis contraxit, peccat quotiescun quotiescunque exigit debitum, potest tamen reddere non solùm quādò quandò vxor petierit, sed etiam quandocun quandocunque sibi videbitur honestum accedere ad eam, aut quando senserit quod ipsa vult, aut quod | eget, aut quòd est periculum incōtinẽ tiæ incontinentiæ : vt dicit sanct. Tho. in additionibꝰ additionibus q. 83. ar. 1. ad quartum.
Loading...