[2]
¶ HANC autem clauium potestatẽ potestatem apostolis contulit Christus, vt expressè determinatur in capit. firmitèr de summa Trinita. & fide catho. Quādo Quando autem fuerit apostolis collata. Armachanus absurdè errans li. 11. de quęstionibus quaestionibus Armenorum ca. 14. &. 15. contra omnium doctorum sententiam dicit quod Marci. 3. cum dñs dominus duodecim apostolos elegit. Sed patet hoc esse falsum, quia Matthæi. 16. pro magno vni promisit Petro dicens, dabo tibi claues regni coelorum, non ergo anteà habebat aut nihil promisit. Item antequā antequam ipse eis consecrasset, sacramentum sacramentumque cōstituisset constituisset , potestatem dedisset consecrandi, ac si Cęsar Caesar constitueret regem aliquem super regno non constituto. Dico ergo quòd in coena (Matthæi. 26.) cōtulit contulit totam potestatem ordinis. Potestatem autem iurisdictionis in foro interiori Ioann. 20. accipite spiritum | sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Potestatem autem iurisdictionis in foro exteriori Matthæi 18. quæcũque quæcumque alligaueritis super terrā terram &c. Nec inconuenit quòd apostolis Christus potestatem excellentiæ habens, apostolicam potestatem consumatam & perfectam contulerit. Vndè & ecclesia nunc temporis iurisdictionẽ iurisdictionem in foro exteriori dat etiam non sacerdotibus, & potestatẽ potestatem ordinis dat ijs quibus nondum contulit potestatẽ potestatem iurisdictionis. Et nota quod illa potestas data in foro exteriori Matthæi. 18. ibi enim fundant scholastici auctoritatẽ auctoritatem excōmunicādi excommunicandi . Et Hierony. ibidẽ ibidem , & Augusti. lib. 1. contra aduersariũ aduersarium legis & prophetarum capite. 17.
Loading...