8
¶ SED quæritur, vtrum sit idem clauis cum charactere. d. Tho. 4. d. 18. dicit quòd sic. Contrarium dicit Scotus, di. 19. q. 1. & Marsil. 4. q. 12. art. 2. Sed distinguendum est de claue ordinis, & de claue iurisdictionis: vtraque enim | requiritur ad aperiendum regnũ regnum coelorum. Clauis iurisdictionis non est idẽ idem cum charactere. Clauis autem ordinis idem est cum charactere sacerdotali. Character enim est potestas sacerdotalis, quæ datur sacerdoti ad consecrā dum consecrandum . Datur etiam eidem ad absoluẽ dum absoluendum à peccatis ita quod inde habet homo potestatem absoluendi, vndè habet quod sit sacerdos. Est ergo vna potestas quę quae ad duos actus se extendit, scilicet consecrandi & absoluendi. Quemadmodum eadem potẽtia potentia est qua simplicia intelligimus, & qua discurrimus.
Loading...