11
¶ POtest autẽ autem sacerdos ligare ad poenam. Scotus. dis. 18. &. 19. asserit nullũ nullum poenitentem obligari ad acceptandũ acceptandum poenitentiam quā quam iniungit sacerdos. Idem Gabriel. d. 16. q. 2. Quia ad satisfactionem pro poena duo sunt remedia alterum in hac vita, alterum in purgatorio, ergo poenitens poterit suo cędere cedere fauori. Quia ex misericordia Dei satisfactio præsens acceptat̃ acceptatur pro futura poena. Secundò dicit quod si poenitens acceptet poenitentiam iniunctam, tenetur illam implere sub mortali: quod tamen videtur irrationabile. Nam si sacerdos non potest obligare ad mortale, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: non enim volo implere poenitentiam iniunctā iniunctam , nisi eo modo quo sacerdos obligare | potest. Proptereá Caieta. q. 2. de satisfactione ad. 2. tenet contrarium quod non tenetur acceptare poenitentiam, nec acceptatam sub mortali adimplere. D . Divus Tho. hic non dicit, an teneatur, sed quod sacerdos ligat, nec dicit an ad mortale vel veniale. Sed. d. 16. in expositione textus dicit quod est pręceptum praeceptum de satisfactione. Et ita tenet Siluester verbo cō fessio confessio . 1. §. 26. Et ita tenendũ tenendum est, quod præ ceptum obligans ad mortale, si poenitentia iniuncta sit rationabilis. Probatur, quia est sacrilegium voluntariè relinquere sacramentũ sacramentum imperfectũ imperfectum . Itẽ Item in foro contentioso iudex habet potestatem imponendi poenam pro delicto quā quam reus subire tenetur, ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientię conscientiae . Itẽ Item in ca. oĩs omnis vtrius vtriusque sæxus de poenitẽ tijs poenitentijs & remissio. iniunctā iniunctam poenitẽtiā poenitentiam pro viribus studeat adimplere. Item suadetur ex capit. vltimo de maledicis.
Loading...