3
¶ QVÆritur, quomodo intelligatur quod excōicatio excommunicatio priuat à receptiōe receptione sacramentorum? an sit sensus quod faciat eam illicitam, ita videlicet quod non potest ex| communicatus sacramentum suscipere sine hoc quòd peccet: tamen si de facto suscipiat, verũ verum suscipit sacramentum, vel an sit sensus quod nec potest sine peccato suscipere, nec si de facto suscipiat tenet sacramentũ sacramentum , ita quod vltra hoc quòd peccat sacramentum est nullũ nullum ? Hæc quæstio est vna de vtilioribus & difficilioribus totius huius materiæ.
Et tota difficultas est de sacramento poenitẽtiæ poenitentiæ , vtrum sit nullum per hoc quòd sumitur ab excōicato escommunicato . Pro cuius intelligentia est in primis notandum quòd excōmunicatio excommunicatio non habet ex iure diuino priuare à receptione sacramentorum, nec à participatione sacrificiorum ecclesię ecclesiae . Nam de iure diuino nullus est excōicatus excommunicatus : licet veniat excōicandus excommunicandus ab ecclesia, secundum eius placitum & limitationem. Secundò nota quòd in potestate ecclesiæ est facere quòd sacramentum poenitentiæ | & sacramentum matrimonij sit nullum, vbi susciperetur ab excommunicato, etiam inuincibilitèr ignorāte ignorante se esse excommunicatum. Quod tamen non posset ecclesia facere de alijs sacramentis imprimentibus characterem: quia habent determinatam materiam de iure diuino, quæ non potest subtrahi, nec mutari. Hoc supposito dico, quod de hac re sunt diuersæ sententiæ: licet omnes conueniant in hoc quòd si excōmunicatus excommunicatus sciens, vel vincibiliter ignorans se esse excommunicatum, suscipiat aliquod sacramentum, peccat mortalitèr, & est sacrilegus. Si veró accedat bona fide cum ignorantia inuincibili iuris, vel facti excusatur à mortali: & de hoc non est dubiũ dubium . Sed loquẽ do loquendo de annullatione, quidā quidam dicunt quod si excōicatus excommunicatus etiā etiam inuincibilitèr ignorās ignorans se esse excōmunicatum excommunicatum accedat ad sacramentũ sacramentum poenitentiæ & absoluatur | nullum omnino sacramentum suscipiat. Probant, quia excōicatio excommunicatio tollit iurisdictionem, ita quod excōicatus excommunicatus nullius est subditus, sed nullus sacerdos potest absoluere non subditum, ergo. Patet consequentia, quia licet ignorātia ignorantia excusset à peccato tamen non potest facere quod sit validum id quod esset irritũ irritum si fieret cum sciẽtia scientia opposita. Et hinc est quod vsus ecclesiæ habet, quod ante absolutionem a peccatis præmittatur absolutio ab excōicatione excommunicatione , ne annulletur sacramentum. Secunda, alij dicunt quod si excōicatus excommunicatus accedat ad sacramentum poenitentiæ cum ignorantia inuincibili quæ excusset illum á sacrilegio, verũ verum suscipit sacramentum, nec tenetur amplius confiteri de illis peccatis, sed quę rere quaerere absolutionem ab excōicatione excommunicatione , & interim non miscere se diuinis. Hæc sententia est Caieta. in summa verbo impedimẽta impedimenta absolutionis. Et Palude | 4. d. 18. q. 4. Adria. q. 2. de confessione contra finem. Probat, quia licet absolutio sacramentalis sit iure prohibita excōicato excommunicato , nullo tamen iure est irrita si de facto suscipiatur, nec vsus ecclesiæ habet contrarium, & qui hoc cogitāt cogitant decipiuntur, ergo. Item alia sacramenta non annullantur per hoc quod suscipiantur ab excōmunicato excommunicato , ergo nec hoc: nam detis vndè habeatis contrarium. Item quia aliâs iniusta esset sententia ecclesiæ si vellet ignorantiam inuincibilem condẽnare condemnare . Si quis autem excō municatus excommunicatus per ignorantiam vincibilẽ vincibilem accedat ad sacramentum poenitentiæ dũmodo dummodo confiteatur fictionem, verè suscipit sacramentum, & recedente fictione consequitur effectum. Hanc solus Caieta. tenet expressè. Et probatur, quia poenæ non sunt ampliandæ, sed potius restringendæ: vt patet de regul. iuris in. 6. reg. 15. &. 49. Item eodẽ eodem | iure excluditur excōicatus excommunicatus à participatione sacramẽti sacramenti mr̃imonij matrimonij & sacramẽ ti sacramenti absolutionis, sed ecclesia prohibens excōicato excommunicato mr̃imoniũ matrimonium non irritat illud sed si fiat tenet. vt patet extra de eo qui duxit eam quam polluit per adulteriũ adulterium ca. 6. & de matrimonijs contractis cō tra contra interdictum ecclesiæ capi. 2. Vndè ergo discrimen in verbis eisdem generalibus? Si autem quis celebrauerit pro excommunicato, & applicuerit ei sacrificium, siue inuincibilitèr, siue vincibilitèr ignoret excommunicationẽ excommunicationem applicatio facta tenet. Prohibentur enim christiani comunicare, non tamẽ tamen inualidatur communicatio.
Loading...