Sacramenta a malis ministris recipere, an sit licitum.

¶ QVÆRITVR, an liceat recipere sacramenta á malis ministris scilicet à concubinarijs, &c? Sanct. Tho mas. 3. par. quæstione. 64. articulo. 6. in solutionibus argumentorũ argumentorum , &. 4. distinctio. 5. q. 2. tractat hanc materiam. | Respondeo quod duplex potest esse minister malus, vnus qui toleratur ab ecclesia quoniam scilicet non est excō municatus excommunicatus , nec præcissus, & á tali licitum est recipere sacramenta, non tamen (vt benè notat Caietanus) licet eum inducere ad conferendum sacramentum, nisi in duobus casibus. Primò quando ipse tenetur conferre sacramentum illud, putâ quia est curatus, & dominica dies possum eum inducere ad celebrandũ celebrandum , licet sit in mortali: quia ego vtor iure meo, & exigo quod ipse potest benè facere, & si malè agit ipse viderit. Secundó in articulo necessitatis, quādo quando in periculo mortis egeo baptismo, possum inducere tunc ministrum quantumuis pessimũ pessimum ad cōferendum conferendum mihi sacramentũ sacramentum . Alter potest esse minister malus, qui sit excōmunicatus excommunicatus , & pręcisus praecisus ab ecclesia, & à tali non licet recipere baptis| mum ac proinde nec aliud quodvis sacramẽtum sacramentum . Has duas propositiones ponit sanctus Thom. Caieta. Duran. Palu. Adria. & Scot. qui addit quod si sim in extrema necessitate, et egeo baptismo, & sunt duo qui possunt me baptizare, scilicet laicus bonus, et sacerdos iniquus, potius debeo inducere sacerdotem ad me baptizandum, quàm secularem, et bene dicit, nam laicus non est minister sacramenti baptismi, nisi in defectu sacerdotis. Tempore verò necessitatis licitum est etiā etiam suscipere sacramentum baptismi ab excommunicato, et pręcisso praecisso , vt benè dicit sanctus Tho. et Scotus. nam talis minister solo iure positiuo impeditur ab administratione sacramentorum, sed in casu necessitatis est præceptum de iure diuino vt iste baptizetur, et quod ille eum baptizet, ergo. Et ita determinatur in cap. si quem fortè. et cap. sub | diaconus. 24. q. 1. Et Augus. allegatur ab Adriano in libro de vno baptismo de quodam qui in extremis ab hæretico est baptizatus. Super quo Augustinus ait, non solum quod fecit non improbamus, sed etiam securissimè, & verissimè laudamus, possunt ergo, & tenentur in articulo necessitatis ab hę reticis haereticis excōmunicatis excommunicatis , pręcissis praecissisque suscipere sacramẽtũ sacramentum baptismi. vt dictũ dictum est.
Loading...