An in baptismo requiratur intẽ tio intentio bapticantis baptizantis .

¶ QVÆritur, vtrum ad baptismũ baptismum requiratur intentio baptizantis? Respondeo secũdũ secundum sanct. Tho. 3. p. q. 64. arti. 8. et secũdũ secundum omnes doctores quòd sic, nam quando ad vnum concurrũt concurrunt multa, oportet quod sit aliquid per quod ex illis multis fiat vnum, in baptismo autẽ autem concurrunt multa, scilicet materia et forma baptizans, et baptizatus, &c. ergo oportet cúm sacramentum sit vnum, quod per aliquid fiat vnum, sed non videtur quomodo aliter fiat vnũ unum , nisi per hoc quòd applicantur isti per intentionem, ergo intẽtio intentio requiritur. Item oportet quòd baptismus sit actio humana, nam si insanus baptizaret non esset baptismus, sed non potest esse actio humana sine intentione, ergo re| quiritur intentio faciendi quod ecclesia intendit. Requiritur intentio baptizandi, nec quādo quando baptizat requiritur actualis intentio, sufficit enim virtualis. i. quòd prius voluerit baptizare: licet tunc quando baptizat cogitet de impertinentibus. Furiosus verò baptizare non potest, quia non habet intẽ tionem intentionem quæ requiritur, vt dictum est. Si autem sacerdos putet se baptizare Petrum, & baptizat Martinũ Martinum , quia iam intendit baptizare, verè baptizat: licet erret in persona. Imo quāuis quamuis erret in sexu putās putans se baptizare Franciscum, & baptizat Ioannem contra Ostiens.
Loading...