Baptismus an possit iterari?

¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundùm omnes doctores quòd non. Sanct. Tho. 3. parte. quæstione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile | est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari ad poenitentiam. Quidā Quidam hæretici hũc hunc locum intelligebant de poenitentia. Cōtra Contra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit prædictũ prædictum locum necessario esse intelligendum de baptismo. Similitèr Damas. l. 4. c. 1 Nam si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthęi Matthaei . 18. non dico septies, sed septuagies septies. Et est determinatio ecclesiæ, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare hęreticum haereticum hominem omnino peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimũ immanissimum scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est autem secundũ secundum . S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quædam natiuitas, & regeneratio: sed homo in vita corporali non potest semel iam | natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo cōmorimur commorimur Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo. Item baptismus imprimit characterẽ characterem indelebilem, ergo. Item quia datus est in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatũ peccatum semel dimissum non potest redire, ergo nec baptismus potest iterari: quód si reiteretur nihil omnino valet secundus baptismus.
Qui autem. 2. baptizat manet irregularis, vt patet in cap. ex literarũ literarum , de aposta. Et est notandum quòd baptismus non debet iterari, nec absolute, nec sub conditione, si cōstat constat quòd anteà sit baptizatus: etenim qui baptizaret sub cō ditione conditione eum qui iam est baptizatus irregularitatem incurrit, vt patet ex verbis Augusti. quæ Magist. sentẽt sentent . adducit. 4. d. 6. dubitans, an qui ludicre baptizaret, conferret verum baptismũ baptismum ? | Ait Augustinus implorādum implorandum esse diuinum auxilium gemitibus, & orationibus. Si tantum anxiabatur Augustinus quomō quomodo licet rebaptizare etiā etiam sub conditione? Est pessima abusio in partibus nostris rebaptizare sub conditione, sed debet parrochus diligẽtèr diligentèr quæ rere, an puer sit baptizatus: & si compererit quòd sic, nullo modo debet eum rebaptizare, si constet oppositum debet eum baptizare. Si autem sit verè dubium, determinat ecclesia. ca. 2. de baptismo, quod baptizetur sub conditione. Me pręsente praesente adductus est quidam puer ad baptismum & quibusdam dicentibus eum iam esse baptizatum, alijs verò hoc ipsum negantibus, admonui clericum, vt quæreret prius veritatem, qui dixit mihi. O pater non curetis, expectetis modicum, & videbitis, quid ego facio. Hæc dicens arripuit puerum, & ait, Alphonse, si tu es ba| ptizatus ego non te rebaptizo, si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine patris, & filij. Hæc est magna abusio, nec toleranda.
Loading...